| At Neroni nuntios patrati facinoris opperienti adfertur | 14.7.1 |
| evasisse ictu levi sauciam et hactenus adito discrimine ne | |
| auctor dubitaretur. tum pavore exanimis et iam iamque | |
| adfore obtestans vindictae properam, sive servitia armaret | |
| vel militem accenderet, sive ad senatum et populum perva- | 5 |
| deret, naufragium et vulnus et interfectos amicos obiciendo: | |
| quod contra subsidium sibi? nisi quid Burrus et Seneca; | |
| quos expergens statim acciverat, incertum an et ante gnaros. | |
| igitur longum utriusque silentium, ne inriti dissuaderent, | |
| an eo descensum credebant <ut>, nisi praeveniretur Agrippina, | 10 |
| pereundum Neroni esset. post Seneca hactenus promptius | |
| <ut> respiceret Burrum ac sciscitaretur an militi imperanda | |
| caedes esset. ille praetorianos toti Caesarum domui ob- | |
| strictos memoresque Germanici nihil adversus progeniem | |
| eius atrox ausuros respondit: perpetraret Anicetus promissa. | 15 |
| qui nihil cunctatus poscit summam sceleris. ad eam vocem | |
| Nero illo sibi die dari imperium auctoremque tanti muneris | |
| libertum profitetur: iret propere duceretque promptissimos | |
| ad iussa. ipse audito venisse missu Agrippinae nuntium | |
| Agerinum, scaenam ultro criminis parat gladiumque, dum | 20 |
| mandata perfert, abicit inter pedes eius, tum quasi depre- | |
| henso vincla inici iubet, ut exitium principis molitam matrem | |
| et pudore deprehensi sceleris sponte mortem sumpsisse | |
| confingeret. |