Interim vulgato Agrippinae periculo, quasi casu eve- 14.8.1
nisset, ut quisque acceperat, decurrere ad litus. hi molium
obiectus, hi proximas scaphas scandere; alii quantum cor-
pus sinebat vadere in mare; quidam manus protendere;
questibus, votis, clamore diversa rogitantium aut incerta 5
respondentium omnis ora compleri; adfluere ingens multi-
tudo cum luminibus, atque ubi incolumem esse pernotuit, ut
ad gratandum sese expedire, donec aspectu armati et mini-
tantis agminis disiecti sunt. Anicetus villam statione cir-
cumdat refractaque ianua obvios servorum abripit, donec ad 10
foris cubiculi veniret; cui pauci adstabant, ceteris terrore
inrumpentium exterritis. cubiculo modicum lumen inerat
et ancillarum una, magis ac magis anxia Agrippina quod
nemo a filio ac ne Agerinus quidem: aliam fore laetae rei
faciem; nunc solitudinem ac repentinos strepitus et extremi 15
mali indicia. abeunte dehinc ancilla 'tu quoque me deseris'
prolocuta respicit Anicetum trierarcho Herculeio et Obarito
centurione classiario comitatum: ac, si ad visendum venisset,
refotam nuntiaret, sin facinus patraturus, nihil se de filio
credere; non imperatum parricidium. circumsistunt lectum 20
percussores et prior trierarchus fusti caput eius adflixit. iam
in mortem centurioni ferrum destringenti protendens uterum
'ventrem feri' exclamavit multisque vulneribus confecta est.
MCP server: latin-mcp.packhum.org