| Haec consensu produntur. aspexeritne matrem ex- | 14.9.1 |
| animem Nero et formam corporis eius laudaverit, sunt qui | |
| tradiderint, sunt qui abnuant. cremata est nocte eadem con- | |
| vivali lecto et exequiis vilibus; neque, dum Nero rerum po- | |
| tiebatur, congesta aut clausa humus. mox domesticorum | 5 |
| cura levem tumulum accepit, viam Miseni propter et villam | |
| Caesaris dictatoris quae subiectos sinus editissima prospectat. | |
| accenso rogo libertus eius cognomento Mnester <se> ipse ferro | |
| transegit, incertum caritate in patronam an metu exitii. | |
| hunc sui finem multos ante annos crediderat Agrippina | 10 |
| contempseratque. nam consulenti super Nerone respon- | |
| derunt Chaldaei fore ut imperaret matremque occideret; | |
| atque illa 'occidat' inquit, 'dum imperet.' |