| Sed a Caesare perfecto demum scelere magnitudo | 14.10.1 |
| eius intellecta est. reliquo noctis modo per silentium | |
| defixus, saepius pavore exsurgens et mentis inops lucem | |
| opperiebatur tamquam exitium adlaturam. atque eum | |
| auctore Burro prima centurionum tribunorumque adulatio | 5 |
| ad spem firmavit, prensantium manum gratantiumque quod | |
| discrimen improvisum et matris facinus evasisset. amici | |
| dehinc adire templa et coepto exemplo proxima Campaniae | |
| municipia victimis et legationibus laetitiam testari: ipse | |
| diversa simulatione maestus et quasi incolumitati suae | 10 |
| infensus ac morti parentis inlacrimans. quia tamen non, ut | |
| hominum vultus, ita locorum facies mutantur, obversaba- | |
| turque maris illius et litorum gravis aspectus (et erant qui | |
| crederent sonitum tubae collibus circum editis planctusque | |
| tumulo matris audiri), Neapolim concessit litterasque ad | 15 |
| senatum misit quarum summa erat repertum cum ferro | |
| percussorem Agerinum, ex intimis Agrippinae libertis, et | |
| luisse eam poenas conscientia quasi scelus paravisset. |