| Adiciebat crimina longius repetita, quod consortium | 14.11.1 |
| imperii iuraturasque in feminae verba praetorias cohortis | |
| idemque dedecus senatus et populi speravisset, ac postquam | |
| frustra habita sit, infensa militi patribusque et plebi dissua- | |
| sisset donativum et congiarium periculaque viris inlustribus | 5 |
| struxisset. quanto suo labore perpetratum ne inrumperet | |
| curiam, ne gentibus externis responsa daret. temporum | |
| quoque Claudianorum obliqua insectatione cuncta eius | |
| dominationis flagitia in matrem transtulit, publica fortuna | |
| extinctam referens. namque et naufragium narrabat: quod | 10 |
| fortuitum fuisse quis adeo hebes inveniretur ut crederet? | |
| aut a muliere naufraga missum cum telo unum qui cohortis | |
| et classis imperatoris perfringeret? ergo non iam Nero, cuius | |
| immanitas omnium questus antibat, sed Seneca adverso | |
| rumore erat quod oratione tali confessionem scripsisset. | 15 |