| Miro tamen certamine procerum decernuntur suppli- | 14.12.1 |
| cationes apud omnia pulvinaria, utque Quinquatrus quibus | |
| apertae insidiae essent ludis annuis celebrarentur; aureum | |
| Minervae simulacrum in curia et iuxta principis imago sta- | |
| tuerentur; dies natalis Agrippinae inter nefastos esset. | 5 |
| Thrasea Paetus silentio vel brevi adsensu priores adulationes | |
| transmittere solitus exiit tum senatu ac sibi causam periculi | |
| fecit, ceteris libertatis initium non praebuit. prodigia quoque | |
| crebra et inrita intercessere: anguem enixa mulier et alia in | |
| concubitu mariti fulmine exanimata; iam sol repente obscu- | 10 |
| ratus et tactae de caelo quattuordecim urbis regiones. quae | |
| adeo sine cura deum eveniebant ut multos post annos Nero | |
| imperium et scelera continuaverit. ceterum quo gravaret | |
| invidiam matris eaque demota auctam lenitatem suam testi- | |
| ficaretur, feminas inlustris Iuniam et Calpurniam, praetura | 15 |
| functos Valerium Capitonem et Licinium Gabolum sedibus | |
| patriis reddidit, ab Agrippina olim pulsos. etiam Lolliae | |
| Paulinae cineres reportari sepulcrumque extrui permisit; | |
| quosque ipse nuper relegaverat, Iturium et Calvisium poena | |
| exolvit. nam Silana fato functa erat, longinquo ab exilio | 20 |
| Tarentum regressa labante iam Agrippina, cuius inimicitiis | |
| conciderat, vel mitigata. |