| Neque multo post legati a Segeste venerunt auxilium | 1.57.1 |
| orantes adversus vim popularium a quis circumsedebatur, | |
| validiore apud eos Arminio quoniam bellum suadebat: | |
| nam barbaris, quanto quis audacia promptus, tanto magis | |
| fidus rebusque motis potior habetur. addiderat Segestes | 5 |
| legatis filium, nomine Segimundum: sed iuvenis conscientia | |
| cunctabatur. quippe anno quo Germaniae descivere sacer- | |
| dos apud aram Vbiorum creatus ruperat vittas, profugus ad | |
| rebellis. adductus tamen in spem clementiae Romanae | |
| pertulit patris mandata benigneque exceptus cum praesidio | 10 |
| Gallicam in ripam missus est. Germanico pretium fuit | |
| convertere agmen, pugnatumque in obsidentis, et ereptus | |
| Segestes magna cum propinquorum et clientium manu. | |
| inerant feminae nobiles, inter quas uxor Arminii eademque | |
| filia Segestis, mariti magis quam parentis animo, neque | 15 |
| victa in lacrimas neque voce supplex; compressis intra | |
| sinum manibus gravidum uterum intuens. ferebantur et | |
| spolia Varianae cladis, plerisque eorum qui tum in dedi- | |
| tionem veniebant praedae data: simul Segestes ipse, ingens | |
| visu et memoria bonae societatis inpavidus. | 20 |