| Verba eius in hunc modum fuere: 'non hic mihi | 1.58.1 |
| primus erga populum Romanum fidei et constantiae dies. | |
| ex quo a divo Augusto civitate donatus sum, amicos inimi- | |
| cosque ex vestris utilitatibus delegi, neque odio patriae | |
| (quippe proditores etiam iis quos anteponunt invisi sunt), | 5 |
| verum quia Romanis Germanisque idem conducere et | |
| pacem quam bellum probabam. ergo raptorem filiae meae, | |
| violatorem foederis vestri, Arminium apud Varum, qui tum | |
| exercitui praesidebat, reum feci. dilatus segnitia ducis, | |
| quia parum praesidii in legibus erat, ut me et Arminium et | 10 |
| conscios vinciret flagitavi: testis illa nox, mihi utinam | |
| potius novissima! quae secuta sunt defleri magis quam | |
| defendi possunt: ceterum et inieci catenas Arminio et a | |
| factione eius iniectas perpessus sum. atque ubi primum | |
| tui copia, vetera novis et quieta turbidis antehabeo, neque | 15 |
| ob praemium, sed ut me perfidia exsolvam, simul genti | |
| Germanorum idoneus conciliator, si paenitentiam quam | |
| perniciem maluerit. pro iuventa et errore filii veniam pre- | |
| cor: filiam necessitate huc adductam fateor. tuum erit | |
| consultare utrum praevaleat quod ex Arminio concepit an | 20 |
| quod ex me genita est.' Caesar clementi responso liberis | |
| propinquisque eius incolumitatem, ipsi sedem vetere in pro- | |
| vincia pollicetur. exercitum reduxit nomenque imperatoris | |
| auctore Tiberio accepit. Arminii uxor virilis sexus stirpem | |
| edidit: educatus Ravennae puer quo mox ludibrio confli- | 25 |
| ctatus sit in tempore memorabo. |