| Fama dediti benigneque excepti Segestis vulgata, ut | 1.59.1 |
| quibusque bellum invitis aut cupientibus erat, spe vel | |
| dolore accipitur. Arminium super insitam violentiam rapta | |
| uxor, subiectus servitio uxoris uterus vaecordem agebant, | |
| volitabatque per Cheruscos, arma in Segestem, arma in | 5 |
| Caesarem poscens. neque probris temperabat: egregium | |
| patrem, magnum imperatorem, fortem exercitum, quorum | |
| tot manus unam mulierculam avexerint. sibi tres legiones, | |
| totidem legatos procubuisse; non enim se proditione neque | |
| adversus feminas gravidas, sed palam adversus armatos | 10 |
| bellum tractare. cerni adhuc Germanorum in lucis signa | |
| Romana, quae dis patriis suspenderit. coleret Segestes | |
| victam ripam, redderet filio sacerdotium hominum: Ger- | |
| manos numquam satis excusaturos quod inter Albim et | |
| Rhenum virgas et securis et togam viderint. aliis gentibus | 15 |
| ignorantia imperi Romani inexperta esse supplicia, nescia | |
| tributa: quae quoniam exuerint inritusque discesserit ille | |
| inter numina dicatus Augustus, ille delectus Tiberius, ne | |
| inperitum adulescentulum, ne seditiosum exercitum pave- | |
| scerent. si patriam parentes antiqua mallent quam domi- | 20 |
| nos et colonias novas, Arminium potius gloriae ac libertatis | |
| quam Segestem flagitiosae servitutis ducem sequerentur. |