| Vetus illi cupido erat curriculo quadrigarum insistere | 14.14.1 |
| nec minus foedum studium cithara ludicrum in modum ca- | |
| nere. concertare equis regium et antiquis ducibus factitatum | |
| memorabat idque vatum laudibus celebre et deorum honori | |
| datum. enimvero cantus Apollini sacros, talique ornatu ad- | 5 |
| stare non modo Graecis in urbibus sed Romana apud | |
| templa numen praecipuum et praescium. nec iam sisti | |
| poterat, cum Senecae ac Burro visum ne utraque pervinceret | |
| alterum concedere. clausumque valle Vaticana spatium in | |
| quo equos regeret haud promisco spectaculo: mox ultro | 10 |
| vocari populus Romanus laudibusque extollere, ut est vulgus | |
| cupiens voluptatum et, si eodem princeps trahat, laetum. | |
| ceterum evulgatus pudor non satietatem, ut rebantur, sed | |
| incitamentum attulit. ratusque dedecus molliri, si pluris | |
| foedasset, nobilium familiarum posteros egestate venalis in | 15 |
| scaenam deduxit; quos fato perfunctos ne nominatim tradam, | |
| maioribus eorum tribuendum puto. nam et eius flagitium | |
| est qui pecuniam ob delicta potius dedit quam ne delinque- | |
| rent. notos quoque equites Romanos operas arenae pro- | |
| mittere subegit donis ingentibus, nisi quod merces ab eo qui | 20 |
| iubere potest vim necessitatis adfert. |