| Ne tamen adhuc publico theatro dehonestaretur, | 14.15.1 |
| instituit ludos Iuvenalium vocabulo, in quos passim nomina | |
| data. non nobilitas cuiquam, non aetas aut acti honores | |
| impedimento, quo minus Graeci Latinive histrionis artem | |
| exercerent usque ad gestus modosque haud virilis. quin et | 5 |
| feminae inlustres deformia meditari; extructaque apud | |
| nemus, quod navali stagno circumposuit Augustus, conventi- | |
| cula et cauponae et posita veno inritamenta luxui. daban- | |
| turque stipes quas boni necessitate, intemperantes gloria | |
| consumerent. inde gliscere flagitia et infamia, nec ulla | 10 |
| moribus olim corruptis plus libidinum circumdedit quam | |
| illa conluvies. vix artibus honestis pudor retinetur, nedum | |
| inter certamina vitiorum pudicitia aut modestia aut quicquam | |
| probi moris reservaretur. postremus ipse scaenam incedit, | |
| multa cura temptans citharam et praemeditans adsistentibus | 15 |
| phonascis. accesserat cohors militum, centuriones tribunique | |
| et maerens Burrus ac laudans. tuncque primum conscripti | |
| sunt equites Romani cognomento Augustianorum, aetate ac | |
| robore conspicui et pars ingenio procaces, alii in spem | |
| potentiae. ii dies ac noctes plausibus personare, formam | 20 |
| principis vocemque deum vocabulis appellantes; quasi per | |
| virtutem clari honoratique agere. |