| Pluribus ipsa licentia placebat, ac tamen honesta | 14.21.1 |
| nomina praetendebant. maiores quoque non abhorruisse | |
| spectaculorum oblectamentis pro fortuna quae tum erat, | |
| eoque a Tuscis accitos histriones, a Thuriis equorum certa- | |
| mina; et possessa Achaia Asiaque ludos curatius editos, nec | 5 |
| quemquam Romae honesto loco ortum ad theatralis artes | |
| degeneravisse, ducentis iam annis a L. Mummii triumpho | |
| qui primus id genus spectaculi in urbe praebuerit. sed et | |
| consultum parsimoniae quod perpetua sedes theatro locata | |
| sit potius quam immenso sumptu singulos per annos con- | 10 |
| surgeret ac destrueretur. nec perinde magistratus rem | |
| familiarem exhausturos aut populo efflagitandi Graeca cer- | |
| tamina <a> magistratibus causam fore, cum eo sumptu res pu- | |
| blica fungatur. oratorum ac vatum victorias incitamentum | |
| ingeniis adlaturas; nec cuiquam iudici grave auris studiis | 15 |
| honestis et voluptatibus concessis impertire. laetitiae magis | |
| quam lasciviae dari paucas totius quinquennii noctes, quibus | |
| tanta luce ignium nihil inlicitum occultari queat. sane nullo | |
| insigni dehonestamento id spectaculum transiit; ac ne | |
| modica quidem studia plebis exarsere, quia redditi quamquam | 20 |
| scaenae pantomimi certaminibus sacris prohibebantur. | |
| eloquentiae primas nemo tulit, sed victorem esse Caesarem | |
| pronuntiatum. Graeci amictus quis per eos dies plerique | |
| incesserant tum exoleverunt. |