| Inter quae sidus cometes effulsit; de quo vulgi opinio | 14.22.1 |
| est tamquam mutationem regis portendat. igitur quasi iam | |
| depulso Nerone, quisnam deligeretur anquirebant; et om- | |
| nium ore Rubellius Plautus celebratur, cui nobilitas per | |
| matrem ex Iulia familia. ipse placita maiorum colebat, | 5 |
| habitu severo, casta et secreta domo, quantoque metu | |
| occultior, tanto plus famae adeptus. auxit rumorem pari | |
| vanitate orta interpretatio fulguris. nam quia discumbentis | |
| Neronis apud Simbruina stagna <in villa> cui Sublaqueum | |
| nomen est ictae dapes mensaque disiecta erat idque finibus | 10 |
| Tiburtum acciderat, unde paterna Plauto origo, hunc illum | |
| numine deum destinari credebant, fovebantque multi quibus | |
| nova et ancipitia praecolere avida et plerumque fallax | |
| ambitio est. ergo permotus his Nero componit ad Plautum | |
| litteras, consuleret quieti urbis seque prava diffamantibus | 15 |
| subtraheret: esse illi per Asiam avitos agros in quibus tuta | |
| et inturbida iuventa frueretur. ita illuc cum coniuge Antistia | |
| et paucis familiarium concessit. | |
| Isdem diebus nimia luxus cupido infamiam et periculum | |
| Neroni tulit, quia fontem aquae Marciae ad urbem deductae | 20 |
| nando incesserat; videbaturque potus sacros et caerimoniam | |
| loci corpore loto polluisse. secutaque anceps valetudo iram | |
| deum adfirmavit. |