| At Corbulo post deleta Artaxata utendum recenti | 14.23.1 |
| terrore ratus ad occupanda Tigranocerta, quibus excisis | |
| metum hostium intenderet vel, si pepercisset, clementiae | |
| famam adipisceretur, illuc pergit, non infenso exercitu ne | |
| spem veniae auferret, neque tamen remissa cura, gnarus | 5 |
| facilem mutatu gentem, ut segnem ad pericula ita infidam | |
| ad occasiones. barbari, pro ingenio quisque, alii preces | |
| offerre, quidam deserere vicos et in avia digredi; ac fuere | |
| qui se speluncis et carissima secum abderent. igitur dux | |
| Romanus diversis artibus, misericordia adversum supplices, | 10 |
| celeritate adversus profugos, immitis iis qui latebras insederant | |
| ora et exitus specuum sarmentis virgultisque completos igni | |
| exurit. atque illum finis suos praegredientem incursavere | |
| Mardi, latrociniis exerciti contraque inrumpentem montibus | |
| defensi; quos Corbulo immissis Hiberis vastavit hostilemque | 15 |
| audaciam externo sanguine ultus est. |