Ipse exercitusque ut nullis ex proelio damnis ita
|
14.24.1
|
per inopiam et labores fatiscebant, carne pecudum propul-
|
|
sare famem adacti; ad hoc penuria aquae, fervida aestas,
|
|
longinqua itinera sola ducis patientia mitigabantur, eadem
|
|
pluraque gregario milite tolerantis. ventum dehinc in locos
|
5
|
cultos demessaeque segetes, et ex duobus castellis in quae
|
|
confugerant Armenii alterum impetu captum; qui primam
|
|
vim depulerant, obsidione coguntur. unde in regionem
|
|
Tauraunitium transgressus improvisum periculum vitavit.
|
|
nam haud procul tentorio eius non ignobilis barbarus cum
|
10
|
telo repertus ordinem insidiarum seque auctorem et socios
|
|
per tormenta edidit, convictique et puniti sunt qui specie
|
|
amicitiae dolum parabant. nec multo post legati Tigrano-
|
|
certa missi patere moenia adferunt, intentos popularis ad
|
|
iussa: simul hospitale donum, coronam auream, tradebant.
|
15
|
accepitque cum honore, nec quicquam urbi detractum quo
|
|
promptius obsequium integri retinerent.
|
|