At praesidium Legerda quod ferox iuventus clauserat 14.25.1
non sine certamine expugnatum est: nam et proelium pro
muris ausi erant et pulsi intra munimenta aggeri demum
et inrumpentium armis cessere. quae facilius proveniebant,
quia Parthi Hyrcano bello distinebantur. miserantque Hyr- 5
cani ad principem Romanum societatem oratum, attineri
a se Vologesen pro pignore amicitiae ostentantes. eos
regredientis Corbulo, ne Euphraten transgressi hostium
custodiis circumvenirentur, dato praesidio ad litora maris
rubri deduxit, unde vitatis Parthorum finibus patrias in 10
sedes remeavere.
MCP server: latin-mcp.packhum.org