| Quin et Tiridaten per Medos extrema Armeniae | 14.26.1 |
| intrantem praemisso cum auxiliis Verulano legato atque | |
| ipse legionibus citis abire procul ac spem belli amittere | |
| subegit; quosque nobis aversos animis cognoverat, caedibus | |
| et incendiis perpopulatus possessionem Armeniae usurpabat, | 5 |
| cum advenit Tigranes a Nerone ad capessendum imperium | |
| delectus, Cappadocum ex nobilitate, regis Archelai nepos, | |
| sed quod diu obses apud urbem fuerat, usque ad servilem | |
| patientiam demissus. nec consensu acceptus, durante apud | |
| quosdam favore Arsacidarum: at plerique superbiam Par- | 10 |
| thorum perosi datum a Romanis regem malebant. additum | |
| et praesidium mille legionarii, tres sociorum cohortes duae- | |
| que equitum alae, et quo facilius novum regnum tueretur, | |
| pars Armeniae, ut cuique finitima, Pharasmani Polemonique | |
| et Aristobulo atque Antiocho parere iussae sunt. Corbulo | 15 |
| in Syriam abscessit, morte Vmmidii legati vacuam ac sibi | |
| permissam. |