| Eodem anno ex inlustribus Asiae urbibus Laodicea | 14.27.1 |
| tremore terrae prolapsa nullo <a> nobis remedio propriis | |
| opibus revaluit. at in Italia vetus oppidum Puteoli ius | |
| coloniae et cognomentum a Nerone apiscuntur. veterani | |
| Tarentum et Antium adscripti non tamen infrequentiae | 5 |
| locorum subvenere, dilapsis pluribus in provincias in quibus | |
| stipendia expleverant; neque coniugiis suscipiendis neque | |
| alendis liberis sueti orbas sine posteris domos relinquebant. | |
| non enim, ut olim, universae legiones deducebantur cum | |
| tribunis et centurionibus et sui cuiusque ordinis militibus ut | 10 |
| consensu et caritate rem publicam efficerent, sed ignoti | |
| inter se, diversis manipulis, sine rectore, sine adfectibus | |
| mutuis, quasi ex alio genere mortalium repente in unum | |
| collecti, numerus magis quam colonia. |