| At Suetonius mira constantia medios inter hostis | 14.33.1 |
| Londinium perrexit, cognomento quidem coloniae non | |
| insigne, sed copia negotiatorum et commeatuum maxime | |
| celebre. ibi ambiguus an illam sedem bello deligeret, cir- | |
| cumspecta infrequentia militis, satisque magnis documentis | 5 |
| temeritatem Petilii coercitam, unius oppidi damno servare | |
| universa statuit. neque fletu et lacrimis auxilium eius | |
| orantium flexus est quin daret profectionis signum et comi- | |
| tantis in partem agminis acciperet: si quos imbellis sexus | |
| aut fessa aetas vel loci dulcedo attinuerat ab hoste oppressi | 10 |
| sunt. eadem clades municipio Verulamio fuit, quia barbari | |
| omissis castellis praesidiisque militarium, quod uberrimum | |
| spolianti et defendentibus intutum, laeti praeda et laborum | |
| segnes petebant. ad septuaginta milia civium et sociorum | |
| iis quae memoravi locis cecidisse constitit. neque enim | 15 |
| capere aut venundare aliudve quod belli commercium, sed | |
| caedes patibula ignes cruces, tamquam reddituri supplicium | |
| at praerepta interim ultione, festinabant. |