| Iam Suetonio quarta decima legio cum vexillariis | 14.34.1 |
| vicesimanis et <e> proximis auxiliares, decem ferme milia | |
| armatorum erant, cum omittere cunctationem et congredi | |
| acie parat. deligitque locum artis faucibus et a tergo silva | |
| clausum, satis cognito nihil hostium nisi in fronte et aper- | 5 |
| tam planitiem esse sine metu insidiarum. igitur legionarius | |
| frequens ordinibus, levis circum armatura, conglobatus pro | |
| cornibus eques adstitit. at Britannorum copiae passim per | |
| catervas et turmas exultabant, quanta non alias multitudo, | |
| et animo adeo feroci ut coniuges quoque testis victoriae | 10 |
| secum traherent plaustrisque imponerent quae super extre- | |
| mum ambitum campi posuerant. |