| Boudicca curru filias prae se vehens, ut quamque | 14.35.1 |
| nationem accesserat, solitum quidem Britannis feminarum | |
| ductu bellare testabatur, sed tunc non ut tantis maioribus | |
| ortam regnum et opes, verum ut unam e vulgo libertatem | |
| amissam, confectum verberibus corpus, contrectatam filia- | 5 |
| rum pudicitiam ulcisci. eo provectas Romanorum cupi- | |
| dines ut non corpora, ne senectam quidem aut virginitatem | |
| impollutam relinquant. adesse tamen deos iustae vindictae: | |
| cecidisse legionem quae proelium ausa sit; ceteros castris | |
| occultari aut fugam circumspicere. ne strepitum quidem et | 10 |
| clamorem tot milium, nedum impetus et manus perlaturos: | |
| si copias armatorum, si causas belli secum expenderent, vin- | |
| cendum illa acie vel cadendum esse. id mulieri destinatum: | |
| viverent viri et servirent. |