| Ac primum legio gradu immota et angustias loci pro | 14.37.1 |
| munimento retinens, postquam in propius suggressos hostis | |
| certo iactu tela exhauserat, velut cuneo erupit. idem auxi- | |
| liarium impetus; et eques protentis hastis perfringit quod | |
| obvium et validum erat. ceteri terga praebuere, difficili | 5 |
| effugio, quia circumiecta vehicula saepserant abitus. et | |
| miles ne mulierum quidem neci temperabat, confixaque | |
| telis etiam iumenta corporum cumulum auxerant. clara et | |
| antiquis victoriis par ea die laus parta: quippe sunt qui | |
| paulo minus quam octoginta milia Britannorum cecidisse | 10 |
| tradant, militum quadringentis ferme interfectis nec multo | |
| amplius vulneratis. Boudicca vitam veneno finivit. et | |
| Poenius Postumus, praefectus castrorum secundae legionis, | |
| cognitis quartadecimanorum vicesimanorumque prosperis | |
| rebus, quia pari gloria legionem suam fraudaverat abnue- | 15 |
| ratque contra ritum militiae iussa ducis, se ipse gladio | |
| transegit. |