| Contractus deinde omnis exercitus sub pellibus | 14.38.1 |
| habitus est ad reliqua belli perpetranda. auxitque copias | |
| Caesar missis ex Germania duobus legionariorum milibus, | |
| octo auxiliarium cohortibus ac mille equitibus; quorum | |
| adventu nonani legionario milite suppleti sunt, cohortes | 5 |
| alaeque novis hibernaculis locatae quodque nationum am- | |
| biguum aut adversum fuerat igni atque ferro vastatum. | |
| sed nihil aeque quam fames adfligebat serendis frugibus | |
| incuriosos, et omni aetate ad bellum versa, dum nostros | |
| commeatus sibi destinant. gentesque praeferoces tardius | 10 |
| ad pacem inclinabant, quia Iulius Classicianus, successor | |
| Cato missus et Suetonio discors, bonum publicum privatis | |
| simultatibus impediebat disperseratque novum legatum | |
| opperiendum esse, sine hostili ira et superbia victoris cle- | |
| menter deditis consulturum. simul in urbem mandabat, | 15 |
| nullum proeliorum finem expectarent, nisi succederetur | |
| Suetonio, cuius adversa pravitati ipsius, prospera ad fortu- | |
| nam referebat. |