| Igitur ad spectandum Britanniae statum missus est | 14.39.1 |
| e libertis Polyclitus, magna Neronis spe posse auctoritate | |
| eius non modo inter legatum procuratoremque concordiam | |
| gigni, sed et rebellis barbarum animos pace componi. nec | |
| defuit Polyclitus quo minus ingenti agmine Italiae Galliaeque | 5 |
| gravis, postquam Oceanum transmiserat, militibus quoque | |
| nostris terribilis incederet. sed hostibus inrisui fuit apud | |
| quos flagrante etiam tum libertate nondum cognita liberti- | |
| norum potentia erat; mirabanturque quod dux et exercitus | |
| tanti belli confector servitiis oboedirent. cuncta tamen ad | 10 |
| imperatorem in mollius relata; detentusque rebus gerundis | |
| Suetonius, quod postea paucas navis in litore remigiumque | |
| in iis amiserat, tamquam durante bello tradere exercitum | |
| Petronio Turpiliano qui iam consulatu abierat iubetur. is | |
| non inritato hoste neque lacessitus honestum pacis nomen | 15 |
| segni otio imposuit. |