| Eodem anno Romae insignia scelera, alterum sena- | 14.40.1 |
| toris, servili alterum audacia, admissa sunt. Domitius | |
| Balbus erat praetorius, simul longa senecta, simul orbitate | |
| et pecunia insidiis obnoxius. ei propinquus Valerius | |
| Fabianus, capessendis honoribus destinatus, subdidit testa- | 5 |
| mentum adscitis Vinicio Rufino et Terentio Lentino equiti- | |
| bus Romanis. illi Antonium Primum et Asinium Marcellum | |
| sociaverant. Antonius audacia promptus, Marcellus Asinio | |
| Pollione proavo clarus neque morum spernendus habebatur | |
| nisi quod paupertatem praecipuum malorum credebat. | 10 |
| igitur Fabianus tabulas sociis quos memoravi et aliis minus | |
| inlustribus obsignat. quod apud patres convictum et | |
| Fabianus Antoniusque cum Rufino et Terentio lege | |
| Cornelia damnantur. Marcellum memoria maiorum et | |
| preces Caesaris poenae magis quam infamiae exemere. | 15 |