Perculit is dies Pompeium quoque Aelianum, iuve- | 14.41.1 |
nem quaestorium, tamquam flagitiorum Fabiani gnarum, | |
eique Italia et Hispania in qua ortus erat interdictum est. | |
pari ignominia Valerius Ponticus adficitur quod reos ne | |
apud praefectum urbis arguerentur ad praetorem detulisset, | 5 |
interim specie legum, mox praevaricando ultionem elusurus. | |
additur senatus consulto, qui talem operam emptitasset | |
vendidissetve perinde poena teneretur ac publico iudicio | |
calumniae condemnatus. |