| 'Saepe numero, patres conscripti, in hoc ordine | 14.43.1 |
| interfui, cum contra instituta et leges maiorum nova senatus | |
| decreta postularentur; neque sum adversatus, non quia du- | |
| bitarem super omnibus negotiis melius atque rectius olim | |
| provisum et quae converterentur <in> deterius mutari, sed ne | 5 |
| nimio amore antiqui moris studium meum extollere viderer. | |
| simul quidquid hoc in nobis auctoritatis est crebris contra- | |
| dictionibus destruendum non existimabam, ut maneret inte- | |
| grum si quando res publica consiliis eguisset. quod hodie | |
| venit consulari viro domi suae interfecto per insidias servilis, | 10 |
| quas nemo prohibuit aut prodidit quamvis nondum concusso | |
| senatus consulto quod supplicium toti familiae minitabatur. | |
| decernite hercule impunitatem: at quem dignitas sua | |
| defendet, cum praefecto urbis non profuerit? quem numerus | |
| servorum tuebitur, cum Pedanium Secundum quadringenti | 15 |
| non protexerint? cui familia opem feret, quae ne in metu | |
| quidem pericula nostra advertit? an, ut quidam fingere non | |
| erubescunt, iniurias suas ultus est interfector, quia de paterna | |
| pecunia transegerat aut avitum mancipium detrahebatur? | |
| pronuntiemus ultro dominum iure caesum videri. | 20 |