| Libet argumenta conquirere in eo quod sapientioribus | 14.44.1 |
| deliberatum est? sed et si nunc primum statuendum habe- | |
| remus, creditisne servum interficiendi domini animum | |
| sumpsisse ut non vox minax excideret, nihil per temeritatem | |
| proloqueretur? sane consilium occultavit, telum inter ignaros | 5 |
| paravit: num excubias transire, cubiculi foris recludere, | |
| lumen inferre, caedem patrare <poterat> omnibus nesciis? | |
| multa sceleris indicia praeveniunt: servi si prodant possumus | |
| singuli inter pluris, tuti inter anxios, postremo, si pereundum | |
| sit, non inulti inter nocentis agere. suspecta maioribus nostris | 10 |
| fuerunt ingenia servorum etiam cum in agris aut domibus | |
| isdem nascerentur caritatemque dominorum statim acciperent. | |
| postquam vero nationes in familiis habemus, quibus diversi | |
| ritus, externa sacra aut nulla sunt, conluviem istam non nisi | |
| metu coercueris. at quidam insontes peribunt. nam et ex | 15 |
| fuso exercitu cum decimus quisque fusti feritur, etiam | |
| strenui sortiuntur. habet aliquid ex iniquo omne magnum | |
| exemplum quod contra singulos utilitate publica rependitur.' |