| Sententiae Cassii ut nemo unus contra ire ausus est, | 14.45.1 |
| ita dissonae voces respondebant numerum aut aetatem aut | |
| sexum ac plurimorum indubiam innocentiam miserantium: | |
| praevaluit tamen pars quae supplicium decernebat. sed ob- | |
| temperari non poterat, conglobata multitudine et saxa ac | 5 |
| faces minante. tum Caesar populum edicto increpuit atque | |
| omne iter quo damnati ad poenam ducebantur militaribus | |
| praesidiis saepsit. censuerat Cingonius Varro ut liberti quo- | |
| que qui sub eodem tecto fuissent Italia deportarentur. id a | |
| principe prohibitum est ne mos antiquus quem misericordia | 10 |
| non minuerat per saevitiam intenderetur. |