| Damnatus isdem consulibus Tarquitius Priscus re- | 14.46.1 |
| petundarum Bithynis interrogantibus, magno patrum gaudio | |
| quia accusatum ab eo Statilium Taurum pro consule ipsius | |
| meminerant. census per Gallias a Q. Volusio et Sextio | |
| Africano Trebellioque Maximo acti sunt, aemulis inter se per | 5 |
| nobilitatem Volusio atque Africano: Trebellium dum uterque | |
| dedignatur, supra tulere. |