| P. Mario L. Afinio consulibus Antistius praetor, | 14.48.1 |
| quem in tribunatu plebis licenter egisse memoravi, probrosa | |
| adversus principem carmina factitavit vulgavitque celebri | |
| convivio dum apud Ostorium Scapulam epulatur. exim a | |
| Cossutiano Capitone, qui nuper senatorium ordinem preci- | 5 |
| bus Tigellini soceri sui receperat, maiestatis delatus est. tum | |
| primum revocata ea lex; credebaturque haud perinde exitium | |
| Antistio quam imperatori gloriam quaeri, ut condemnatum | |
| a senatu intercessione tribunicia morti eximeret. et cum | |
| Ostorius nihil audivisse pro testimonio dixisset, adversis | 10 |
| testibus creditum; censuitque Iunius Marullus consul de- | |
| signatus adimendam reo praeturam necandumque more | |
| maiorum. ceteris inde adsentientibus Paetus Thrasea, multo | |
| cum honore Caesaris et acerrime increpito Antistio, non | |
| quidquid nocens reus pati mereretur, id egregio sub principe | 15 |
| et nulla necessitate obstricto senatui statuendum disseruit: | |
| carnificem et laqueum pridem abolita et esse poenas legibus | |
| constitutas quibus sine iudicum saevitia et temporum infamia | |
| supplicia decernerentur. quin in insula publicatis bonis quo | |
| longius sontem vitam traxisset, eo privatim miseriorem et | 20 |
| publicae clementiae maximum exemplum futurum. |