| Libertas Thraseae servitium aliorum rupit et post- | 14.49.1 |
| quam discessionem consul permiserat, pedibus in sententiam | |
| eius iere, paucis exceptis, in quibus adulatione promptissimus | |
| fuit A. Vitellius, optimum quemque iurgio lacessens et | |
| respondenti reticens, ut pavida ingenia solent. at consules | 5 |
| perficere decretum senatus non ausi de consensu scripsere | |
| Caesari. ille inter pudorem et iram cunctatus, postremo re- | |
| scripsit nulla iniuria provocatum Antistium gravissimas in | |
| principem contumelias dixisse; earum ultionem a patribus | |
| postulatam et pro magnitudine delicti poenam statui par | 10 |
| fuisse. ceterum se, qui severitatem decernentium impeditu- | |
| rus fuerit, moderationem non prohibere: statuerent ut vel- | |
| lent, datam et absolvendi licentiam. his atque talibus | |
| recitatis et offensione manifesta, non ideo aut consules | |
| mutavere relationem aut Thrasea decessit sententia ceterive | 15 |
| quae probaverant deseruere, pars, ne principem obiecisse | |
| invidiae viderentur, plures numero tuti, Thrasea sueta | |
| firmitudine animi et ne gloria intercideret. |