| Haud dispari crimine Fabricius Veiento conflictatus | 14.50.1 |
| est, quod multa et probrosa in patres et sacerdotes compo- | |
| suisset iis libris quibus nomen codicillorum dederat. adicie- | |
| bat Tullius Geminus accusator venditata ab eo munera | |
| principis et adipiscendorum honorum ius. quae causa Ne- | 5 |
| roni fuit suscipiendi iudicii, convictumque Veientonem Italia | |
| depulit et libros exuri iussit, conquisitos lectitatosque donec | |
| cum periculo parabantur: mox licentia habendi oblivionem | |
| attulit. |