Sed gravescentibus in dies publicis malis subsidia 14.51.1
minuebantur, concessitque vita Burrus, incertum valetudine
an veneno. valetudo ex eo coniectabatur quod in se tu-
mescentibus paulatim faucibus et impedito meatu spiritum
finiebat. plures iussu Neronis, quasi remedium adhiberetur, 5
inlitum palatum eius noxio medicamine adseverabant, et
Burrum intellecto scelere, cum ad visendum eum princeps
venisset, aspectum eius aversatum sciscitanti hactenus re-
spondisse: 'ego me bene habeo.' civitati grande desiderium
eius mansit per memoriam virtutis et successorum alterius 10
segnem innocentiam, alterius flagrantissima flagitia. quippe
Caesar duos praetoriis cohortibus imposuerat, Faenium Ru-
fum ex vulgi favore, quia rem frumentariam sine quaestu
tractabat, Sofonium Tigellinum, veterem impudicitiam atque
infamiam in eo secutus. atque illi pro cognitis moribus 15
fuere, validior Tigellinus in animo principis et intimis
libidinibus adsumptus, prospera populi et militum fama
Rufus, quod apud Neronem adversum experiebatur.