| Mors Burri infregit Senecae potentiam quia nec bonis | 14.52.1 |
| artibus idem virium erat altero velut duce amoto et Nero ad | |
| deteriores inclinabat. hi variis criminationibus Senecam | |
| adoriuntur, tamquam ingentis et privatum modum evectas | |
| opes adhuc augeret, quodque studia civium in se verteret, | 5 |
| hortorum quoque amoenitate et villarum magnificentia quasi | |
| principem supergrederetur. obiciebant etiam eloquentiae | |
| laudem uni sibi adsciscere et carmina crebrius factitare, | |
| postquam Neroni amor eorum venisset. nam oblectamentis | |
| principis palam iniquum detrectare vim eius equos regentis, | 10 |
| inludere voces, quoties caneret. quem ad finem nihil in re | |
| publica clarum fore quod non ab illo reperiri credatur? | |
| certe finitam Neronis pueritiam et robur iuventae adesse: | |
| exueret magistrum satis amplis doctoribus instructus maiori- | |
| bus suis. | 15 |