| At Seneca criminantium non ignarus, prodentibus iis | 14.53.1 |
| quibus aliqua honesti cura et familiaritatem eius magis | |
| aspernante Caesare, tempus sermoni orat et accepto ita in- | |
| cipit: 'quartus decimus annus est, Caesar, ex quo spei tuae | |
| admotus sum, octavus ut imperium obtines: medio temporis | 5 |
| tantum honorum atque opum in me cumulasti ut nihil | |
| felicitati meae desit nisi moderatio eius. utar magnis exemplis | |
| nec meae fortunae sed tuae. abavus tuus Augustus | |
| Marco Agrippae Mytilenense secretum, C. Maecenati urbe in | |
| ipsa velut peregrinum otium permisit; quorum alter bellorum | 10 |
| socius, alter Romae pluribus laboribus iactatus ampla qui- | |
| dem sed pro ingentibus meritis praemia acceperant. ego | |
| quid aliud munificentiae tuae adhibere potui quam studia, ut | |
| sic dixerim, in umbra educata, et quibus claritudo venit, quod | |
| iuventae tuae rudimentis adfuisse videor, grande huius rei | 15 |
| pretium. at tu gratiam immensam, innumeram pecuniam | |
| circumdedisti adeo ut plerumque intra me ipse volvam: | |
| egone equestri et provinciali loco ortus proceribus civitatis | |
| adnumeror? inter nobilis et longa decora praeferentis | |
| novitas mea enituit? ubi est animus ille modicis contentus? | 20 |
| talis hortos extruit et per haec suburbana incedit et tantis | |
| agrorum spatiis, tam lato faenore exuberat? una defensio | |
| occurrit quod muneribus tuis obniti non debui. |