| Sed uterque mensuram implevimus, et <tu>, quantum | 14.54.1 |
| princeps tribuere amico posset, et ego, quantum amicus a | |
| principe accipere: cetera invidiam augent. quae quidem, ut | |
| omnia mortalia, infra tuam magnitudinem iacet, sed mihi | |
| incumbit, mihi subveniendum est. quo modo in militia aut | 5 |
| via fessus adminiculum orarem, ita in hoc itinere vitae senex | |
| et levissimis quoque curis impar, cum opes meas ultra | |
| sustinere non possim, praesidium peto. iube rem per pro- | |
| curatores tuos administrari, in tuam fortunam recipi. nec | |
| me in paupertatem ipse detrudam, sed traditis quorum | 10 |
| fulgore praestringor, quod temporis hortorum aut villarum | |
| curae seponitur in animum revocabo. superest tibi robur et | |
| tot per annos visum <summi> fastigii regimen: possumus | |
| seniores amici quietem reposcere. hoc quoque in tuam | |
| gloriam cedet, eos ad summa vexisse qui et modica tole- | 15 |
| rarent.' |