| Ad quae Nero sic ferme respondit: 'quod medita- | 14.55.1 |
| tae orationi tuae statim occurram id primum tui muneris | |
| habeo, qui me non tantum praevisa sed subita expedire | |
| docuisti. abavus meus Augustus Agrippae et Maecenati | |
| usurpare otium post labores concessit, sed in ea ipse aetate | 5 |
| cuius auctoritas tueretur quidquid illud et qualecumque | |
| tribuisset; ac tamen neutrum datis a se praemiis exuit. | |
| bello et periculis meruerant; in iis enim iuventa Augusti | |
| versata est: nec mihi tela et manus tuae defuissent in armis | |
| agenti; sed quod praesens condicio poscebat, ratione consilio | 10 |
| praeceptis pueritiam, dein iuventam meam fovisti. et tua | |
| quidem erga me munera, dum vita suppetet, aeterna erunt: | |
| quae a me habes, horti et faenus et villae, casibus obnoxia | |
| sunt. ac licet multa videantur, plerique haudquaquam | |
| artibus tuis pares plura tenuerunt. pudet referre libertinos | 15 |
| qui ditiores spectantur: unde etiam mihi rubori est quod | |
| praecipuus caritate nondum omnis fortuna antecellis. |