| Igitur accepto patrum consulto, postquam cuncta | 14.60.1 |
| scelerum suorum pro egregiis accipi videt, exturbat Octaviam, | |
| sterilem dictitans; exim Poppaeae coniungitur. ea diu | |
| paelex et adulteri Neronis, mox mariti potens, quendam ex | |
| ministris Octaviae impulit servilem ei amorem obicere. de- | 5 |
| stinaturque reus cognomento Eucaerus, natione Alexandri- | |
| nus, canere tibiis doctus. actae ob id de ancillis quaestiones | |
| et vi tormentorum victis quibusdam ut falsa adnuerent, | |
| plures perstitere sanctitatem dominae tueri; ex quibus una | |
| instanti Tigellino castiora esse muliebria Octaviae respondit | 10 |
| quam os eius. movetur tamen primo civilis discidii specie | |
| domumque Burri, praedia Plauti, infausta dona accipit: | |
| mox in Campaniam pulsa est addita militari custodia. inde | |
| crebri questus nec occulti per vulgum, cui minor sapientia | |
| <et> ex mediocritate fortunae pauciora pericula sunt. his | 15 |
| . . . tamquam Nero paenitentia flagitii coniugem revocarit | |
| Octaviam. |