| Sed Plautum ea non movere, sive nullam opem pro- | 14.59.1 |
| videbat inermis atque exul, seu taedio ambiguae spei, an | |
| amore coniugis et liberorum, quibus placabiliorem fore | |
| principem rebatur nulla sollicitudine turbatum. sunt qui | |
| alios a socero nuntios venisse ferant, tamquam nihil atrox | 5 |
| immineret; doctoresque sapientiae, Coeranum Graeci, | |
| Musonium Tusci generis, constantiam opperiendae mortis | |
| pro incerta et trepida vita suasisse. repertus est certe per | |
| medium diei nudus exercitando corpori. talem eum centurio | |
| trucidavit coram Pelagone spadone quem Nero centurioni | 10 |
| et manipulo, quasi satellitibus ministrum regium, praeposu- | |
| erat. caput interfecti relatum; cuius aspectu (ipsa principis | |
| verba referam) 'cur', inquit, 'Nero * * * ' et posito metu nu- | |
| ptias Poppaeae ob eius modi terrores dilatas maturare parat | |
| Octaviamque coniugem amoliri, quamvis modeste ageret, | 15 |
| nomine patris et studiis populi gravem. sed ad senatum | |
| litteras misit de caede Sullae Plautique haud confessus, | |
| verum utriusque turbidum ingenium esse et sibi incolumita- | |
| tem rei publicae magna cura haberi. decretae eo nomine | |
| supplicationes utque Sulla et Plautus senatu moverentur, | 20 |
| gravioribus iam ludibriis quam malis. |