| Plauto parari necem non perinde occultum fuit, quia | 14.58.1 |
| pluribus salus eius curabatur et spatium itineris ac maris | |
| tempusque interiectum moverat famam; vulgoque fingebant | |
| petitum ab eo Corbulonem, magnis tum exercitibus praesi- | |
| dentem et, clari atque insontes <si> interficerentur, praecipuum | 5 |
| ad pericula. quin et Asiam favore iuvenis arma cepisse, | |
| nec milites ad scelus missos aut numero validos aut animo | |
| promptos, postquam iussa efficere nequiverint, ad spes novas | |
| transisse. vana haec more famae credentium otio auge- | |
| bantur; ceterum libertus Plauti celeritate ventorum prae- | 10 |
| venit centurionem et mandata L. Antistii soceri attulit: | |
| effugeret segnem mortem, dum suffugium esset: magni | |
| nominis miseratione reperturum bonos, consociaturum au- | |
| dacis: nullum interim subsidium aspernandum. si sexaginta | |
| milites (tot enim adveniebant) propulisset, dum refertur | 15 |
| nuntius Neroni, dum manus alia permeat, multa secutura | |
| quae adusque bellum evalescerent. denique aut salutem | |
| tali consilio quaeri, aut nihil gravius audenti quam ignavo | |
| patiendum esse. |