| Perculso Seneca promptum fuit Rufum Faenium im- | 14.57.1 |
| minuere Agrippinae amicitiam in eo criminantibus. validior- | |
| que in dies Tigellinus et malas artes, quibus solis pollebat, | |
| gratiores ratus si principem societate scelerum obstringeret, | |
| metus eius rimatur; compertoque Plautum et Sullam maxime | 5 |
| timeri, Plautum in Asiam, Sullam in Galliam Narbonensem | |
| nuper amotos, nobilitatem eorum et propinquos huic Orientis, | |
| illi Germaniae exercitus commemorat. non se, ut Burrum, | |
| diversas spes sed solam incolumitatem Neronis spectare; | |
| cui caveri utcumque ab urbanis insidiis praesenti opera: | 10 |
| longinquos motus quonam modo comprimi posse? erectas | |
| Gallias ad nomen dictatorium nec minus suspensos Asiae | |
| populos claritudine avi Drusi. Sullam inopem, unde prae- | |
| cipuam audaciam, et simulatorem segnitiae dum temeritati | |
| locum reperiret. Plautum magnis opibus ne fingere quidem | 15 |
| cupidinem otii sed veterum Romanorum imitamenta prae- | |
| ferre, adsumpta etiam Stoicorum adrogantia sectaque quae | |
| turbidos et negotiorum adpetentis faciat. nec ultra mora. | |
| Sulla sexto die pervectis Massiliam percussoribus ante metum | |
| et rumorem interficitur cum epulandi causa discumberet. | 20 |
| relatum caput eius inlusit Nero tamquam praematura canitie | |
| deforme. |