| LIBER XV | |
| Interea rex Parthorum Vologeses cognitis Corbulonis | 15.1.1 |
| rebus regemque alienigenam Tigranen Armeniae impositum, | |
| simul fratre Tiridate pulso spretum Arsacidarum fastigium | |
| ire ultum volens, magnitudine rursum Romana et continui | |
| foederis reverentia diversas ad curas trahebatur, cunctator | 5 |
| ingenio et defectione Hyrcanorum, gentis validae, multisque | |
| ex eo bellis inligatus. atque illum ambiguum novus insuper | |
| nuntius contumeliae extimulat: quippe egressus Armenia | |
| Tigranes Adiabenos, conterminam nationem, latius ac | |
| diutius quam per latrocinia vastaverat, idque primores | 10 |
| gentium aegre tolerabant: eo contemptionis descensum ut | |
| ne duce quidem Romano incursarentur, sed temeritate | |
| obsidis tot per annos inter mancipia habiti. accendebat | |
| dolorem eorum Monobazus, quem penes Adiabenum regi- | |
| men, quod praesidium aut unde peteret rogitans. iam de | 15 |
| Armenia concessum, proxima trahi; et nisi defendant | |
| Parthi, levius servitium apud Romanos deditis quam captis | |
| esse. Tiridates quoque regni profugus per silentium aut | |
| modice querendo gravior erat: non enim ignavia magna | |
| imperia contineri; virorum armorumque faciendum certa- | 20 |
| men; id in summa fortuna aequius quod validius, et sua | |
| retinere privatae domus, de alienis certare regiam laudem | |
| esse. |