| Igitur commotus his Vologeses concilium vocat et | 15.2.1 |
| proximum sibi Tiridaten constituit atque ita orditur: 'hunc | |
| ego eodem mecum patre genitum, cum mihi per aetatem | |
| summo nomine concessisset, in possessionem Armeniae | |
| deduxi, qui tertius potentiae gradus habetur: nam Medos | 5 |
| Pacorus ante ceperat. videbarque contra vetera fratrum | |
| odia et certamina familiae nostrae penatis rite composuisse. | |
| prohibent Romani et pacem numquam ipsis prospere | |
| lacessitam nunc quoque in exitium suum abrumpunt. non | |
| ibo infitias: aequitate quam sanguine, causa quam armis | 10 |
| retinere parta maioribus malueram. si cunctatione deliqui, | |
| virtute corrigam. vestra quidem vis et gloria <in> integro est, | |
| addita modestiae fama quae neque summis mortalium | |
| spernenda est et a dis aestimatur.' simul diademate caput | |
| Tiridatis evinxit, promptam equitum manum, quae regem | 15 |
| ex more sectatur, Monaesi nobili viro tradidit, adiectis | |
| Adiabenorum auxiliis, mandavitque Tigranen Armenia ex- | |
| turbare, dum ipse positis adversus Hyrcanos discordiis viris | |
| intimas molemque belli ciet, provinciis Romanis minitans. |