| Quae ubi Corbuloni certis nuntiis audita sunt, legiones | 15.3.1 |
| duas cum Verulano Severo et Vettio Bolano subsidium | |
| Tigrani mittit occulto praecepto compositius cuncta quam | |
| festinantius agerent: quippe bellum habere quam gerere | |
| malebat; scripseratque Caesari proprio duce opus esse | 5 |
| qui Armeniam defenderet: Syriam ingruente Vologese | |
| acriore in discrimine esse. atque interim reliquas legiones | |
| pro ripa Euphratis locat, tumultuariam provincialium manum | |
| armat, hostilis ingressus praesidiis intercipit. et quia egena | |
| aquarum regio est castella fontibus imposita; quosdam | 10 |
| rivos congestu harenae abdidit. |