| Corbulo tamen, quamvis secundis rebus suis, mode- | 15.5.1 |
| randum fortunae ratus misit ad Vologesen qui expostularent | |
| vim provinciae inlatam: socium amicumque regem, cohortis | |
| Romanas circumsideri. omitteret potius obsidionem, aut | |
| se quoque in agro hostili castra positurum. Casperius | 5 |
| centurio in eam legationem delectus apud oppidum Nisibin, | |
| septem et triginta milibus passuum a Tigranocerta distan- | |
| tem, adit regem et mandata ferociter edidit. Vologesi | |
| vetus et penitus infixum erat arma Romana vitandi, nec | |
| praesentia prospere fluebant. inritum obsidium, tutus manu | 10 |
| et copiis Tigranes, fugati qui expugnationem sumpserant, | |
| missae in Armeniam legiones, et aliae pro Syria paratae | |
| ultro inrumpere; sibi imbecillum equitem pabuli inopia: | |
| nam exorta vis locustarum ambederat quidquid herbidum | |
| aut frondosum. igitur metu abstruso mitiora obtendens, | 15 |
| missurum ad imperatorem Romanum legatos super pe- | |
| tenda Armenia et firmanda pace respondet: Monaesen | |
| omittere Tigranocertam iubet, ipse retro concedit. |