| Accitur legio duodecima et unde famam aucti exerci- | 15.10.1 |
| tus speraverat, prodita infrequentia: qua tamen retineri | |
| castra et eludi Parthus tractu belli poterat, si Paeto aut in suis | |
| aut in alienis consiliis constantia fuisset: verum ubi a viris | |
| militaribus adversus urgentis casus firmatus erat, rursus ne | 5 |
| alienae sententiae indigens videretur in diversa ac deteriora | |
| transibat. et tunc relictis hibernis non fossam neque vallum | |
| sibi sed corpora et arma in hostem data clamitans, duxit | |
| legiones quasi proelio certaturus. deinde amisso centurione | |
| et paucis militibus quos visendis hostium copiis praemiserat | 10 |
| trepidus remeavit. et quia minus acriter Vologeses insti- | |
| terat, vana rursus fiducia tria milia delecti peditis proximo | |
| Tauri iugo imposuit quo transitum regis arcerent; alaris | |
| quoque Pannonios, robur equitatus, in parte campi locat. | |
| coniunx ac filius castello, cui Arsamosata nomen est, abditi, | 15 |
| data in praesidium cohorte ac disperso milite qui in uno | |
| habitus vagum hostem promptius sustentavisset. aegre | |
| compulsum ferunt ut instantem Corbuloni fateretur. nec | |
| a Corbulone properatum quo gliscentibus periculis etiam | |
| subsidii laus augeretur. expediri tamen itineri singula milia | 20 |
| ex tribus legionibus et alarios octingentos, parem numerum | |
| e cohortibus iussit. |