| Ducum inter se brevis sermo secutus est, hoc con- | 15.17.1 |
| querente inritum laborem, potuisse bellum fuga Parthorum | |
| finiri: ille integra utrique cuncta respondit: converterent | |
| aquilas et iuncti invaderent Armeniam abscessu Vologesis | |
| infirmatam. non ea imperatoris habere mandata Corbulo: | 5 |
| periculo legionum commotum e provincia egressum; quando | |
| in incerto habeantur Parthorum conatus, Syriam repetiturum: | |
| sic quoque optimam fortunam orandam, ut pedes confectus | |
| spatiis itinerum alacrem et facilitate camporum praevenien- | |
| tem equitem adsequeretur. exim Paetus per Cappadociam | 10 |
| hibernavit: at Vologesis ad Corbulonem missi nuntii, detra- | |
| heret castella trans Euphraten amnemque, ut olim, medium | |
| faceret; ille Armeniam quoque diversis praesidiis vacuam | |
| fieri expostulabat. et postremo concessit rex; dirutaque | |
| quae Euphraten ultra communiverat Corbulo et Armenii | 15 |
| sine arbitro relicti sunt. |