Ceterum obsessis adeo suppeditavisse rem frumen-
|
15.16.1
|
tariam constitit ut horreis ignem inicerent, contraque pro-
|
|
diderit Corbulo Parthos inopes copiarum et pabulo attrito
|
|
relicturos oppugnationem, neque se plus tridui itinere
|
|
afuisse. adicit iure iurando Paeti cautum apud signa,
|
5
|
adstantibus iis quos testificando rex misisset, neminem
|
|
Romanum Armeniam ingressurum donec referrentur litterae
|
|
Neronis an paci adnueret. quae ut augendae infamiae
|
|
composita, sic reliqua non in obscuro habentur, una die
|
|
quadraginta milium spatium emensum esse Paetum, de-
|
10
|
sertis passim sauciis, neque minus deformem illam fugien-
|
|
tium trepidationem quam si terga in acie vertissent.
|
|
Corbulo cum suis copiis apud ripam Euphratis obvius non
|
|
eam speciem insignium et armorum praetulit ut diversi-
|
|
tatem exprobraret. maesti manipuli ac vicem commili-
|
15
|
tonum miserantes ne lacrimis quidem temperare; vix prae
|
|
fletu usurpata consalutatio. decesserat certamen virtutis et
|
|
ambitio gloriae, felicium hominum adfectus: sola miseri-
|
|
cordia valebat et apud minores magis.
|
|