| Interim flumini Arsaniae (is castra praefluebat) pontem | 15.15.1 |
| imposuit, specie sibi illud iter expedientis, sed Parthi quasi | |
| documentum victoriae iusserant; namque iis usui fuit; | |
| nostri per diversum iere. addidit rumor sub iugum missas | |
| legiones et alia ex rebus infaustis quorum simulacrum ab | 5 |
| Armeniis usurpatum est. namque et munimenta ingressi | |
| sunt, antequam agmen Romanum excederet, et circumste- | |
| tere vias captiva olim mancipia aut iumenta adgnoscentes | |
| abstrahentesque: raptae etiam vestes, retenta arma, pavido | |
| milite et concedente ne qua proelii causa existeret. Volo- | 10 |
| geses armis et corporibus caesorum aggeratis quo cladem | |
| nostram testaretur, visu fugientium legionum abstinuit: | |
| fama moderationis quaerebatur, postquam superbiam exple- | |
| verat. flumen Arsaniam elephanto insidens, proximus | |
| quisque regem vi equorum perrupere, quia rumor incesserat | 15 |
| pontem cessurum oneri dolo fabricantium: sed qui ingredi | |
| ausi sunt validum et fidum intellexere. |